# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 137.9.80-109

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 137.9.80 to 137.9.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.9.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/137.9.80

Numquid non ad templum ascenderat Pharisæus ille ct Publicanus? Ille de sua sanitate gloriabatur, iste vuluera sua medico ostendebat. Dicchat cnim ille: Dnus, gratias ago tibi, quia non sum sicut PublicanUs iste. GIoriabatur super alterum. Ergo si Publicanus ille sanus esset, invideret illi Pharisæus; quia non haberet super quem extolleretur. QuOmodo ergi venerat, qui sic invidebat? Non erat utique sanus: et cum se sanum diceret, non descendit curatus. Ille antem ad terram oculos dejiciens, et non audens in cœlum tollere, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et quid dicit Dominus? Amen dico vobis, quia descendit justificatus de templo Publicanus, magis quam Pharisæus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Qui ergo se exaltant, Per alteram partem volunt ascendere ad ovile: qui autem se humiliant, per januam intrant ad ovile. Idco de illo dixit, intrat: de illo, Ascendit. Qui ascendit, videtis, qui alta petit, non intrat, sed cadit. Ille autem qui se submittit, ut per januam intret, non cadit, scil pastor est. CAPUT V. — a. Tres personce ad ovile venientes: pastor, fur, mercenarius. Diligendus cst pastor, mercenarius tolerandus, cavendus latro. Sed tres personas dixit Dominus, et debemus illas investigare in Evangelio; pastoris, mercenarii et furis. Cum legeretur, puto quod animadvertistis, designavit pastorem, designavit mercenarium, designavit furem. Pastorem dixit animam suam ponere pro ovibus et intrare per januam. Furem dixit et latroncm ascendere per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum vel etiam furem si vident, fugere; quia non est illi cura de ovibus: mercenarius est cnim, non pastor. Ille intrat per januam, quia pastor est; illc ascendit per aliam pardem, quia fur est: ille videns cos qui volunt tollere oves, timet et fugit, quia mercenarius est, quia non est illi cura de ovibus;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
