Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Bonus pastor cur commendatus in singulari. Audivimus Dominum Jesum commendantem nobis boni pastoris officium. In qua commendatione admonuit nos utiquc, ut intelligi datur, bonos esse pastores. Et tamen ne intelligeretur perverso modo multitUdo pastorun: Ego sum, inquit, pastor bonus. Et unde sit pastor bonus, consequenter ostendit; Pastor, inquit, bonus animam suam ponit pro ovibus. Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt tupum venientem, et fugit: quoniam non eat ei cura de ovibus; mercenarius est enim. Pastor ergo bonus Christus. Quid Petrus? Nonne bonus pastor? nonne et ipse animam pro ovibus posuit? Quid Pauliis? Quid cæteri Apostoli? Quid eorum tempora consequentes bcuti episcopi martyres? Quid etiam sanctus iste Cyprianus? Nonne omnes pastores boni; non mercenarii, de quibus dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Omnes ergo isti pastores boni, non solum quia sanguinem fuderunt,,,Ste Cyprianus; »et n 3. qui eliam scil quia pro ovibus fuderunt. Non enim fuderunt olatione, sed charitate.