# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.2

CAPUT II. — i. Martyrium sine charitate nihil prodest. Nam ct apud hæroticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerint, nomine martyrii se jactant, ut, hoc pallia dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Si autem scire vultis in quo nnmern habendi sunt, pastorem bonum Paulum apostolum audite: quoniam non om. nes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, æstimandi sunt sanginem fudissc pro ovibus, sed potius Contra oves. Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem nou habeam, factus sum velut æramentum sonans, aut cymbalum tinnieus. Si sciero omnia sacramenta, et habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Magna ergo res est postremo fides montes transferuns. Illa quidem magna sunt: sed si ego h:rc sine charitate habeam, inquit, non illa, sed ego nihil sum. Sed adhuc istos non tetigit, qui falso martyrii nomine in passionibus gloriantur. Audite ut eos tangat, imo potius ut transfodiat. Si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam. Jam ipsi sunt 1. Sed vide quid sequitur: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Ecce venitur ad passionem, ccce venitur et ad sanguinis fusionem, venitur et ad corporis incensionem: et tamen nihil prodest, quia charitas deest. Adde charitatem, prosunt omnia: detrahe charitatem, nihil prosunt cætera.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
