# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 138.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/138.3

CAPUT III. — 3. Charitas quantum bonum Quale bonum est charitas ista, fratres? Quid pretiosius? quid luminosius? quid firmius? quid utilius? quid securius? Multa sunt Dei dona, quæ tamen habent et mali, qui dicturi sunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, in nomine tuo dæmonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus. Nec respondebit illc. Non fecistis. Non eniin in conspectu tanti judicis mentiri audcbuBt, aut jactare quæ non fecerunt. Sed quia charitatem non habuerunt, respondebit omnibus illis: Non novi vos (Matth. vIl, 22, 23). Quomodo autem habet vel exiguam charitatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Hanc Dominus unitatem comlnendans pastoribus bonis 2, noluit multos appellare pastores. Neque cnim, ut.. dixi jam, non erat pastor bonus Petrus, Paulus, Apostoli cæteri, et posteriores sancii episcopi, bcatusque Cyprianus. Omnes hi pastores bon;: et tamen ille pastoribus bonis non commendavit pastores bonos, sed pastorem bonum. Bgo sum, inquit, pastor bonus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
