Latin
139.3.131 to 139.3.164
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 139.3.131-164
Unproofread scanNot analysed yet
Putant enim quia Patrem honorent per contumcliam Filii. Quando illi dixcris, Blasphemas: respondet, Quare blasphemo? Quia dicis Filium non hoc esse, quod Pater est. EI ille mihi: Imo tu blasphemas. Quare' Quia:cquarc vis Patri Filium. Æquare volo Patri h'ilium, numquid extrancum? Gaudet Pater, quando illi æquo Filium unicum: gaudet, quia non invidet. Et Deus quia Filio unico non invidct, idco hoc quod ipse est generavit. Tu et Filio facis injuriam, et ipsi Patri, in cujus honorem vis contumcliam faccre Filio. Certe cnim idco dicis nou esse ejusdem substantiæ Filium, ne injuria. . . facias Patri ipsius. Ego tibi cito ostendo quia injuriam facis ambobus. Quomodo, inquit? Si dicati filio alicujus, Degener, non est similis patri tuo: dcgencr, non hoc cs quod paler. Audit iI. . Iud lilius, ct irascitur, ct dicit: Ergo degener natus sum? Audit illud pater, ct plus irascitur. Iratus autem quid dicit? Ergo ego filium degenerem generavit? Ergo si aliud suni, aliud generavi, monstrum generavi. Quid esi, quia cum vis uni deferre per alterius injuriatI, ambobus factis injuriam? Filium offendis, sed Patrem non propitiabis. Cum dc Filii contumelia honoras Patrem, ct Filium offedis ct Putrem. A quo fugis? ad quetn fugis? Numquid irascente tibi Patrc fugis ad Filium? Quid tibi dicit? Ad quem fugis, quem degenerem fecisti? Numquid offenso Filio curris ad Patrem? Dicit ct ipse tibi: Ad quem fugis, quem degenerem genuisse dixisti? Sufficiat vobis; hoc tenete, hoc memoriæ commendate, hoc in vestra fide conscribite. Hoc autem ut intelligatis, ad Dcum Patrem et Filium, qui unnm sunt, precesfun. dilc.