Latin
139.3.66 to 139.3.94
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 139.3.66-94
Unproofread scanNot analysed yet
sed per ætatem. Vis nosse quia pcr naturam non genuH minorem? Exspecta, crescat, et patri erit æqualis. Puer enim parvulus vel crescendo pervenit ad magnitudinem patris sui. Tu autem sic dicis minorem Dei Filium natum, ut nunquam crescat et ad sui Patris magnitudinem vel crescendo perveniat. Jam ergo filius hominis natus ex homine, meliore conditione natus est quam Filius Dci. Quomodo? Quia ipse crescit, ct pervenit ad magnitudinem patris sui. Christus autem, sicut dicitis, ideo minor natus est1, ut remaneat minor, et non sit exspectandus saltem ætatis accessus. SiC ergo dicis, quia est in natura diversitas. Sed qu are hoc dicis, nisi quia non vis ejusdem substantiæ credere Filium, cnjus substantiæ cst Pater? Postremo prius confitere ipsius esse substantiæ, et dic tumorem. Attende hominem, homo est. Quas est substantia ejus? Homo est. Quid ille quem gcnerat? Minor cst, sed homo est. Ætas dispar est, æqualis natura est. Dic ct tu: Quod cst Pater, hoc est Filius, st minor est Filius. Dic, fac gradum, dic ejusdem substantiæ, sed minorem, et pervenis ad æqualem. Non cnim parum accedis, non parum propinquas veritati, qua confitearis æqualem, si ejusdem substantiæ confessus interis et minorem. Sed non est ejusdem substantiæ, hoc dicis. Ergo quia hoc dicis, Aurum est et argentum: tale cst quod dicis, quale si homo generaret equum. Alterius cnim substantiæcst homo, alterius equus. Si ergo Filius alterius substantiæ cst quam Pater, monstrum generavit Patcr. Quando enim creatura, id est, mulier parit quod non cst homo, monstrum dicitur. Ut autem non sit monstrum, hoc cst qui natus est, quod est ille qni gcnuH; id est, homo et homo, equus et cquus, columba ct columba, passer et passer. CAPUT III.