# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 139.3.95-130

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 139.3.95 to 139.3.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/139.3.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/139.3.95

— 4. Quanta blasphemia dicere Filium Dei alterius substantiæ. Creaturis suis dedit, ut quod sunt, hoc generent. Crcaturis suis dedit Deus, creaturis mortalibus, terrenis dedit, donavit, ut hoc quod sunt generent; et putas quia hoc sibi non potuit ipse servare, qui est ante sæcula? Qui non habet initium temporis, generaret filium non hoc quod ipse est, acærarct degenerem? Audite quanta hlasphernia sit dicere, unucum Dei Filium alterius csse substantiæ. Prorsus si ita est, degener cst. Si dicas alicui filio hominis, Degener es; quanta injuria est? Et quomodo dicilur filius hominis dcgencr? Utputa, pater ipsius fortis cst, ille timidus et ignavus. illum viderit, et vult corripere, aucndens patrem ipsius virum fortem, quid ci dicit? Porro vade, dcgener. Quid est, degener? Foriis Vir fuit pater tuus, et tu timore contremiscis. Ille cui hoc dicitur, vitio degener est, natura par est. Quid est, natura par est? Homo est, quod est et pater ipsius. Sed ille fortis, ille ignavus; ille audax, ille timidus: tamen homo et homo. Vitio ergo degencr est, non natura. Tu quando dicis unicum Filium, unum Patris Filium degenerem esse, non aliud dicis, nisi quia non hoc est quod I'ater: et non jam natus, degener factus est dicis; sed generatus est. Islam blasphemiam quis ferat? Qualibuscumque oculis si istam blasphemiam videre possent, fugerent eam, ct catholici fierent. CAPUT IV. — 5. Ariani per Filii injuriam Patrem falso honorant. Sed quid dicam, fratres? Non cis irascamur: sed pro cis oremus ut Vet cis Dominus intellectum; quia forte hoc nali sunt. Quid est, hoc pati sunt? Hoc acceperunt a parentibus suis, quod tenent. Præponunt genus veritati. Fiant quod non sunt, ut possim servare quod sunt: hoc est Hiant catholici, ut possint servare quod homines sunt: ut non in illis percat Dei creatura, accedat Dei gratia.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
