Latin
14.36 to 14.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.36-54
Unproofread scanNot analysed yet
Sic liberaberis de corpore mortis hujus, non corpus non habendo, vel alterum habendo; sed non ulterius moriendo. Si enim non adderct, mortis hujus, cldicerct, Quis me liberabit de corpore? forte suggereretur error cogitationi humanæ, et diceretur: Vides quia non vult Deus nos esse cum corpore? De corrore, inquit, mortis hujus, Mortem tolle, et bonum est corpus. Detrahatur mors novissima inimica, ct crit mihi in æternum caro mea arnica. Nemo cnim unquam carnem suam odio hahuit. Etsi spiritus concupiscit contra carnem, ct caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); ctsi modo rixa est in ista domo, maritus litigans, non pernicicm, scii concordiam quærit uxoris. Absit, fratres mei, absit ut spiritus concupiscendo contra carnem oderit carnem. Vitia carnis odit, prudentiam carnis cdit, contentionem mortis odit. Corruptibile hoc induat incorruptionem, ct mortale hoc induat immortalitatem; seminetur corpus animale, resurgat corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 44); et videbis plenam perrectamque concordiam, videbis creaturam laudare Creatorem. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus qui habitat in vobis: non propter merita vestra, sed propter munera sua. Conversi ad Dominum, etc.