# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 14.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/14.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/14.6

Divitiæ plence periculorum et periture. Admoneamus ergo divites nostros, quod Apostolus admonuit. Non superbe sapere, neque sperare in incerte divitiarum (I Tim. VI, 47), admoniti sumus. Divitue illæ, quas putatis plenas esse deliciarum, pleniores suni periculorum. Pauper erat, et securior dormiebat: somnus facilius accedebat ad duram terram, quam ad lectum inargentatum. Attendite curas divitum, ct comparate securitati pauperum.Sed audial dives iste, ut non superbe sapiat, neque speret in incerto divitiarum. Utatur mundo, tanquam nou utens. Sciat se viam ambulare, et in has divitias tanquam in stabulum intrassc. Reficiat, viator est: reticiat se, et transeat; non secum tollit qnod in stabulo invenit. Alius viator erit, et ipse babebit, sed non auferet. CAPUT V. —Omnes hic relicturi sunt quod hic acquisierunt. Nudus, inquit, exii de utero matris mece; nudus revertar in terram, Dominus dedit, Dominus abatulit (Job I, 21). Non abstulit1, quia tibi derelictus eat puuper. Nudus exii de utero matris meæ; nudus revertar in terram.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
