# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.2

i. Fides in Christum. Quid est quod audivimus, fratres, dicentem Dominum, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit? Bonum est nohis credere in Christum; maxime quia it se aperte etiam dixit istud quod audistis, hoc est, quoniam ipse lux venerat in mundum, et qui credit in eum, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitæ (Joan. VIII, 12). Bonum est ergo credere in Christum. Magnum bonum est credere in Christum: ct magnum malum est non credere in Christum. Sed quia Christus Filius de Patre est quidquid est, Pater autem non est de Filio, sed Pater cst Filii; commendat quidem in se fidem, sed honorem revocat ad auctorem. Nativitates Christi duce. Hoc enim firmum et fixum tenete, si vultis perseverare catholici, quia Deus Pater Dcum Filium genuit sive tempore, et fecit cx Yirgine in tempore. Nativitas illa excedit tempora: nativitas ista illuminat tempora. Ambas tamen nativitates mirabiles: illa sine matre, ista sine patre. Quando genuit Deus Filium, de se genuit, non de matre: quando genuit mater filium, virgo genuit, non de viro. De Patre natus est sine initio: de matre natus est hodie (d) certo initio. De Patre natus fecit nos: de matre natus refecit nos. De Patre natus cst, ut essemus: de matre natus est, ne periremus. Genuit autem Pater æqualem sibi, et totum quidquid est Filius, habet de Patre. Quod autem Deus Patcr est, non habet de Filio. Itaque dicimus Patrem Dcum de nullo, Filium Dcum de Dco. Propterca omne quod Filius facit mirabiliter, omne quod dicit veraciter, ei tribuit de quo est; nec esse potest aliud, quam ille de quo est. Adam factus est homo: potuit esse aliud, quam est factus. Factus est enim justus, et potuit ' esse injustus. Unigenitus autem Dci Filius, quod cst, hoc mutari non potest: in aliud converti non potest, minui non potest, quod erat non esse non potest, non esse Patri æqualis non potest. Sed plane Hie, qui omnia Filio dedit nascenti, dedit non indigenti; sinc dubio et ipsam æqualitatem cum Patre Pater dcdit Filio. Quomodo Pater dedit? numquid minorem genuit, et addidit illi ad formam, ut faceret aqualem? Si hoc fecisset, indigenti dedisset. Jam vero dixi vobis, quod firmissime tenere debetis, id est, totum quod est Filius Pater dedit, sed nascenti, non indigenti. Si nascenti dedit, non indigenti, et æqualitatem sine dubio dedit, et æqualitatem dando a-qualem genuit. Et licet alius sit ille, alius iste; non tamen aliud est ille, aliud istc: sed quod ille, hoc et iste. Non qui ille, hic et iste: sed quod ille, hoc ct iste.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
