# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.5.1-25

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 140.5.1 to 140.5.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.5.1

Verus Filius Dei cur dictus Christus.—Qui me misit, inquit, audistis: Qui me misit, inquit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, el quid loquar: ct scio quia mandatum ejus vita æterna est. Joannis Evangelium est, tenete. Qui me misit, ipsc mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita æterna est. 0 si donet ut dicam quod volo? Facit enim mihi angustias inopia mea, ct copia illius. Ipse, inquit, mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia niandutum ejus vita æterna est. Quære in Epistola Joannis hujus evangclist quid do Christo dixit. Credamus, inquit, in verum Filium ejus Jesum Christum. Ipse cst verus Deus, et vita æterna (I Joan. v, 2U). Quid est, Verus Deus, et vita æterna? l'erus Filius Dei, verus Deus est, et vita æterna. Quare dixit, in verum Filium ejus? Quia inultos filios habet Dcus, propterea discernendus crat, addendo quod verus esset Filius. Non tantum dicendo qnod cst Filius; sed addendo, ut dixi, quod est vcrus Filius: idco discernendus crat, pro. pier multos filios, quos habel Deus. Nus enim filii sumus gratia, ille natura. Nos facti a Patre por ipsum: ille quod Pater, hoc ct ipse Cil: numquid quod Dcus cst, smnus ct nos? Unum se esse cum Patre tiemo præter Christam dicere ausit. Sed.quidam de transverso, nesciens quid loquatur ait: Propterea, dictum cst, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), quia habent inter sc concordem voluntatem, non quia ipsa est natura Filii, quæ cst natura Patris. Nam et Apostoli ( et hoc ille dixit (a), non ego), nam et Apostoli unum sum eum Patre et Filio. Horrenda blasphemia! Et Apostoli, inquit, unum sunt cum Patrc et Filio, quia obediunt voluntati Patris ct Filii.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
