# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.5.26-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 140.5.26 to 140.5.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.5.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.5.26

Hoccine ausus est dicere? Dicat ergo Paulus: Ego et Deus unum sumus. Dicat Petrus, dicat quilibet propheta: Ego et Deus unum sumus. Non dicit: absit ut dicit. Novit se aliam esse naturam, salvandam traturam: novit se aliam esse nauram, illuminandam naluram. Nemo dicit: Ego et Deus unum sImiis. Quantumcumque pro I. t. quantumcumque sanctitate præpolleat, quantolibet culmine virtutis excellat numquam dicit, Ego <t Deus unum sumus: quia si habet virtutem, et ideo hoc dicit; hocdicendo, quod jbebat,:insit. Æqualitas Filii cum Pa re. Æqualem ergo Pat i credite Filium, sed tamen de Patre Filium, Patrem vero non de Filio. Origo apud illum, æqualitas apud istum. Nam si æqualis non est, verus Filius non est. Quid enim dicimus, fratres? Si æqualis non est, minor esl: si minor cst, interrogo salvandam naturam male credentem, quomodo minor natus est. Responde: minor cruscit, an non? Si crescit, ergo et iater scnescit. Si autem quod natus est, hoc erit; si minor natus est, et minor erit: cum detrimento suo perfectus crit, cum detrimento formæ Patris perfectus natus, nunqunm perventurus est ad formam Patris. Sic impii addicitis Filium: sic hæretici blasphematis Filium. Quid ergo catholica fides dicit? Filius Dtu3 de Patre Deo: Pater Deus non de Filio Deus. Sed Filius Deus æqualis Patri, æqualis natus, non minor natus; nun æqualis factus, sed æqualis natus. Qnod est ille, hoc et iste qui natus est. Aliquando fuit Pater sine Filio? Absit. Tolle Aliquando, ubi tempus non est. Semper Pater, semper Filius. Sinc initio temporis Pater, sine initio temporis Filius: nunquam Pater ante Filium, nunquam Pater sinc Filio. Sed tamen quia Filius Deus de Deo Patre, Pater autem Deus, sed non de Deo Filio;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
