Latin
140.7.1 to 140.7.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Christum esse Messiam probatur contra Judæos. Interrogati Judæi, sicut nanc ex Evangelio, cum recitaretur, audivimus. quomodo esset Dominus noster Jesus Christus lilius David, quem Dominum suum dixerit ipse David, respondere non potucrunl. Iloc enim in Domino noverant, quod videbant. Apparebat enim eis filius hominis: occultus autem crat Filius Dei. Hinc est quod eum et superari posse crediderunt, et ligno suspensum irriserunt, dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus in eum (Matth. XXVII, 40, 42). Aliud videbant, aliud non cognoscebant. Si eniin cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. II, 8). Sciebant tamen Christum filium David. Nam etiam nunc Ipsum sperant esse venturum. Latet cos quod venerit, sed volentes latet. Neque enim si pendentem non agnoverunt, et regnantem agnoscere non debucrunt. In cujus enim nomine vocantur et benedicuntur omnes gentes, nisi in ejus quem putant Christum non fuisse? Ipse enim filius David, utique ex semine David secundum carmem, filius est Abraham. Si autem dictum est ad Abraham, In semine tuo benedicentur onmes gentes (Gen. XXII, 47), et vident jam in Christo nostro benedici omnes gentes; quid exspectant quod jam venit 1, 6t non timent quod venturum est? Lapidem enim se dixit ipse Dominus noster Jesus Christus, prophetico ad se asserendum utens testimonio. Lapidem autem talcm, ut si quis in cum offenderit, conquassetur; super quem autem lapis ille venerit, conterat eum (Luc. xx, 17, 18). Quande euim in eum offenditur, humilis jacet: jacendo humilis quassat offendentem, veniendo excelsus conterit superbientem. Jam ergo Judæi illa offensione quassati sunt: restat ut ejus præclaro adventu etiam conterantur, nisi forte com vivant, agnoverint, ne moriantur. Patiens enini est Deus, et illos quotidie invitat ad fidem. CAPUT II. —2. Idem tractatur argumentum. Sed eum Judaei respondere non possent Domino proponenti quæstionem et dicenti, cojus filium dicerent Christum;