# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 140.7.179-187

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 140.7.179 to 140.7.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/140.7.179

CAPUT VII. — 8. Christus et Ecclesia unus homo. Nam ut noveritis, quia unus homo est sponsus ct sponsa, secundum carnem Christi, non secundum divinitatem: nam secundum divinitatem quod est ille, nos essc non possumus; quia ille crcator, nos crcatura; ille effector, nos facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in illo, caput nostrum esse voluit, accipiendo carnem ex nohis, in qua moreretur pro nobis: ut noveritis ergo quia hoc totum unus est Christus, per Isaiam dixit: Sicut sponso ulligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isai, LXI, 10.) I pse sponsus, ipsesponsa. Ipse plane sponsus in capite, sponsa in corpore. Erunt enim, inquit, duo in carne una: cl non jam duo, sed una caro est.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
