# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 141.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/141.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/141.2

CAPUT II. — 2. Unde ab illis inventa veritas. Occurrebat autem, ut diceretur ei: Unde illi impii veritatem detinent? Numquid Deus ad quemquam eorum locutus est? Numquid legem acceperunt, sicut lirælitarum populus per Moysen? Unde ergo detinent veritatem, vel in ipsa iniquitate? Audite quod sequitur, et ostendit. Quia quod nolum est Dei, inquit, manifestum eat in illis: Deus enim illis manifestavit. Manifestavit illis quibus legem non dedit? Audi quomodo manifestavit. Invisibilia euim ejus, per ea quat facta sunt, intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum coeli, fulgorcm dispositionemque siderum v solcm diei sufficientem, lunam noctis solatium: interroga terram fructificantem herbis et lignis, anim:,. libus plenam, hominibus exornatam I: interr ga mare, quantis et qualibus natatilibus plenum: interroga acra, quantis volatilibus viget: interroga omnia, et vide si non sensu suo tanquam tibi respondent. Deus nos fecit. Hæc et philosophi nobiles quæsierunt, et ex arte artificem cognoverunt. Quid crgo? quare revelatur ira Dei super ipsam impietatem? Quia reritatem in iniquitate detinent? Veniat, ostendat quomodo. Jam enim dixit, quomodo cognoverunt. Invisibilia ejus, id est, Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Apostoli verba sunt, non mea: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes,.tulli facti sunt. Quod curiositate invenerunt, superbia perdiderunt. Dicentes se esse sapientes, id est, donum Dei sibi tribuentes, stulti facti sunt. Verba, inquam, Apostoli sunt: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
