Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 141
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 141.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I V. —4. Christus factus via. Christus aulem, quia ipse est apud Patrem veritas et vita, Verbum Dei, de quo dictum est, Vita erat lux hominum (Joan. I, 4): quia ergo ipse est apud Patrem veritas et vita, et non habebamus qua iremus ad veritatem; Filius Dei qui semper in Patre veritas et vita est, assumendo hominem factas est via. Ambula per hominem, et pervenis ad Deum. Per ipsum vadis, ad ipsum vadis. Noli quærere qua ad illum venias, præ. . ter ipsum. Si enim via esse ipse noluisset, semper erraremus. Factus ergo via est qua venias. Non tibi dico, quære viam. Ipsa via ad te venit: surge et ambula. Ambula moribus, non pedibus. Multi enim bene ambulant pedibus, et male ambulant moribus. Aliquando enim ipsi bene ambulantes, præter viam currunt I. Invenies quippe homines bene viventes, et non christianos. Benecurrunt: sed in via non currunt. Quanto plus currunt, plus errant; quia a via recedunt. Si autem tales homines perveniant ad viam, et teneant viam, o quanta securitas est, quia et bene ambulant, et uon errant! Si autem non tenent viam, quantumvis bene ambulent, heu quam dolendum est! Melius est enim in via claudicare, quam præter viam fortiter ambulare. Hæc satis sint Charitati vestræ. Conversi ad Dominum 1, cle.