# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.223-259

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 142.9.223 to 142.9.259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.223

Quando potest habere sincerissimam charitatem superbus et inflatus? Necesse est ut invideat. An forte qui invidet, amat, et nos erramus? Absit ut quisquam sic erret, ut invidum dicat habere charitatem. Ergo quid dicit Apostolus? Charitas non æmulatur. Quare non æmulatur? Non inflatur (I Cor. XIII, 4): causam statim subjecit, unde abstulcrit æmulationem charitati. Quia non inflatur, non æmulatur. Primo quidem illud dixit, Charitas non æmulatur: sed quasi tu quæreres, Quare non æmulatur? addid t, Non inflatur. Si ergo ideo æmulatur, quia inflatur; si non indatur, non æmulatur. Si charitas non inflatur, et ideo non æmulatur; charitatem inserit qni ait, Discite a me.quoniam mitis sum et humilis corde. Sine charitate non prosunt alia Dei munera. Jam quilibet habeat quod vult, jactet se unde vult. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut æramentum sonans aut cymbalum tinniens. Quid sublimius munere linguarum diversarum? Æramentum est, cymbalum tinniens est, si auferas charitatem. Audi alia munera: Si sciam omnia sacramenta. Quid excellentius? quid magniGcentius? Audi adhuc aliud: Si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Accessit ad ampliora, fratres. Quid aliud dixit? Si distribuam omnia mea pauperibus. Quid potest fieri perfectius? Quandoquidem diviti propter perfectionem hoc Dominus imperavit, dicens: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus. Jam ergo perfectus cst, quia vendidit omnia sua, et dedit pauperibus? Nun: ideo addidit 1, Et veni, sequere me. Vende omnia, inquit, da pauperibus, et veni, sequere me. Quare te sequor? Jam venditis omnibus, distributis pauper ibus, nonne perfectus sum? Quid opus est ut te sequar? Sequcre me, ut discas quoniam mitis sum et humilis cordc Potest enim quisquam vendere omnia Mia, et dare pauperibus, nondum mitis, nondum humilis cordc i Certe potest.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
