# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.286-294

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 142.9.286 to 142.9.294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/142.9.286

-Qnod ergo inchoatum est, exhortorut impleatur; et quod cœptum est, rogo ut perficiatur. Et pro me a vobis rogari quæso, ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti snmus, et ibi perficiemur ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 43, 12). Et quisquam hominum se audet de perfectionc jactarc? Imo confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
