Latin
142.9.36 to 142.9.62
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 142.9.36-62
Unproofread scanNot analysed yet
Audiat ut surgat, quem sprevit ut caderet. Audiat tandem experimento edocta, quod præcepto noluit obtinere. Docnit enim eam miseria sua, quid mali sit a Domino fornicari. Recedere enim ab illo simplici et singulari bono, in ibtam multitudinem voluptatum, in amorem sæculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Domino. Et quodam modo fornicantem allocutus est, ut rediret: sæpissime per Prophetas increpat tanquamfornicariam, non tamen desperatam; quia in manu habet etiam mundationem fornicariæ, qui increpat. fornicariam. CAPUT III. —3. Objurgatio peccatoris, ut salubriler confundatur. Non enim sic increpat, ut insultet: sed ad confusionem I vult perducere, ut sanet. Exclamavit Scriptura vehementer, nec palpavit adulando, quos voluit reparare sanando. Adulteri, nescitis quia amicus hujus mundi inimicus Deo constituitur (Jacobi IV, 4). Amor mundi adulterat animam, amor fabricatoris mundi castificat animam: sed nisi de corruptione erubuerit, ad amplexus illos castos redire non concupiscit. Confundatur ut redeat, quæ se jactabat ne rcdiret. Superbia ergo impediebat animæ reditum. Qui autem increpat, non facit peccatum, sed ostendit peccatum. Quod nolebat anima videre, ponitur ei ante oculos; et quod post dorsum babere cupiebat, ad faciem illi admovetur. Vide te in te. Quid vides stipulam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3)? Revocatur ad se anima, quæ ibat a se. Sicut a se ierat, sic a Doluino suo ibat. Se enim respexerat, sibique placuerat, sua que potestatis amatrix facta fuerat. Recessit ab illo, et non remansit in se I: et a se repellitur, et a se excluditur, et in exteriora prolabitur. Amat mundum, amat temporalia, amal terrena: quæ si se ipsam amaret, neglecto a quo facta est, jam minus esset, jam deficeret amando quod minus est. Minus est enim ipsa quam Deus;