Latin
144.3.28 to 144.3.52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 144.3.28-52
Unproofread scanNot analysed yet
non alio quam quod non crediderunt in Christum. Hoc denique peccatum si non sit, nulla peccata remanebunt, quia justo ex fide vivente cuncta solvuntur. Sed multum interest, utrum quisque credat ipsum Christum, et utrum credat in Christum. Nam ipsum esse Christum et dæmones crediderunt, nec tamen in Christum dæmones crediderunt. Ille eaim credit in Christum, qui et sperat in Christum et diligit Christum. Nam si fidem habet sine spe ac sine dilectione, Christum esse credit, non in Christum credit. Qui ergo in Cbriatum credit, credendo in ChriStum, venit in eum Christus, et quodam modo unitur in eum, et membrum in corpore ejus efficitur. Quod acri non potest, nisi et spes accedat et charitas. Justitia de qua arguitur mundus. Quod sibi etiam vult quod ait, De justitia quia ad Patrem vado? Et primo quærendum est, si de peccato mundus arguitur, cur et de justitia. Quid enim de justitia recte argui possit? Ande peccato quidem suo, de justitia vero Christi mundus arguitur? Non video quid aliud possit intelligi: quandoquidem, De peccato, inquit, quia non crediderunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado. Illi non crediderunt, ipse ad Patrem vadit. Illorum ergo peccatum, ipsius autem justitia. Sed cur in eo solo voluit nominare justitiam, quia vadit ad Patrem? Nam non justitia est etiam quod huc venit a Patre? An ill, potius misericordia est quod a Patre ad nos venit, justitia vero quod ad Patrem vadit? CAPUT III. —4. Justitia quod Christus vadit ad Patrem, quare. Ila, fratres, expedire arbitror, ut in tanta profunditate Scripturarum, in quibus forte verbis absconditum aliquid latet quod opportune aperiendum sit, tanquam simul fideliter inquiramus, ut sah. briter invenire mereamur. Cur ergo hanc appellat justitiam quia vadit ad Patrem, et non etiam quia venit a Patre?