Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 147
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 147.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Petrus desertus a Christo, et post roboratus. Verax ergo Petrus, an verax in Petro Christus? Quando autem voluit Dominus Jesus Christus, deseruit Petrum, et inventus est homo Petrus: quando autcm placuit Domino Jesu Christo, implevit Petrum, et inventus est Petrus verax. Veracem Petrum petra fecerat: Petra enim erat Christus (I Cor. x, 4). Et quid ei nuntiavit, quando tertio respondit amare se Christum, et tertio Dominus Petro suas oviculas commendavit? Prænuntiavit ei passionem suam. Cum esses, inquit, junior, cingebas te, et ibas quo volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cingel, et feret quo tu non vis. Evangelista nobis exposuit quid dixerit Christus. Hoe autem dicebat, inquit, significans qua morte clarificaturus esset Deum: id est. quia proChristo fuerat I crucifigendus; boc est enim, Extendes manus tuas. Ubi est ille negator? Deindo post hæc ait Dominus Christus: Sequere me (Joan. xxi, 15-19 ). Noa sic quomodo prius, quando vocavit discipulos. Nam et tunc dixit, Sequere me: sed tunc ad doctrinam, modo ad coronam, Numquid non quan. do negavit Christum, occidi timuit? Hoc timuit pati, quod passus est Christus. Sed jam timcre non debuit. Videbat enim in carne viventem, quem viderat in ligna pendentem. Resurgendo Christus abstulit mortis timorcm: et quoniam abstulerat mortis timorem, merito interrogabat Petri amorcm. Ter negaverat timor, ter confessus est amor. Trinitas negationis, desertio veritatis: trinitas confessionis, testimonium dilectionis.