# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.100-125

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 149.3.100 to 149.3.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.100

Quod utique tune ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quæ Deus mundavit, tu ne immunda dixeris. Et postea vcnicns ad fratres in Jerosolymam, cum quidam tumultuarentur, - quod Gentibus Evangelium traderetur, reprimens corum commotionem, etiam ipsum visum commemoravit (Act. XI): quod nisi ad eamdem intelligentiam hertineret, commemorandum,non csset. CAPUT VIII. — 9. Linteum. Fortassis quæratur etiam illud, quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non consumit, quæ vestes alias corrumpit. Excludat unusquisque de corde suo corruptiones maiarum concupiscentiarum, atque ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tanquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur Ecclesia. CAPUT IX. — 10. Trina submissio. Quare ter de coelo submissum est? Quia ipsæ omnes Gentes, quæ pertinent ad quatuor partes orbis terræ, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineæ, quibus vas illud connectebatur, in nomine Trinitatis baptizantur. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum. Quatuor ergo lineæ et trina submissio, eliam duodenarium Apostolorum numerum ostendit: tanquam ternis per quatuor deputatis. Quater enim tria, duodecim fiunt. Satis, ut arbitror, de ista visione tractatum est. CAPUT X. — 11. Quæstio secunda, ex Evangelio. Alia quæstio a nobis dilata erat, quare Dominus in ipso sermone quem in montc habuit, dixit discipulis suis: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et paulo post in eo ipso sermone ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; et, Sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Fluctuat plerumque operator inter hæc duo præcepta, et cui obtemperet nescit: quando utique Domino vult obtemperare, qui utrumque præcepit, (a).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
