# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.148-172

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 149.3.148 to 149.3.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.148

xxv, 1-13). Quid est ergo, ferre oleum secum, nisi habere conscientiam placendi Deo de bonis operibus, et non ibi linem gaudii sui ponere, si homines laudent, qui conscientiam videre non possunt? Quia facit enim, potest videre homo: quo autem animo faciat, Deus videt. CAPUT XII. — 13. Conciliantur loca in speciem contraria. Proponamus ergo aliqucm præceptum utrumque servantem, utriquc obedientem. Porrigit panem esurienti, et porrigit coram illis quos vult facere imitatores suos; imitatus etiam Apostolum dicentem, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ( I Cor. IV, 16, et XI, 1). Porrigit ergo pauperi panem, manifestus in opere, devotus in corde. Utrum laudem suam ibi quærat, an gloriam Dei nullus hominum videt, nullus hominum judicat: sed tamen illi quistudio benevolo ad imitandum parati sunt, quod bonum fieri vident, etiam pio animo fieri credunt; et laudant Deum, cujus præcepto et dono talia fieri vident. Apparet ergo opus ejus, ut videant homines, et glorificent Patrem qui in coelis cst: ipse autem effectus ejus in corde est, ut sit eleemosyna ejus in abscondito, et Pater qui videl in abscondito, reddat ei. Servavit iste modum quem debuit, nullius præcepti contemptor, sed utriusque perfector. Cavit enim ne fieret justitia ejus coram hominibus, id est, ne ibi haberet finem, ut ab hominibus laudaretur, quando non se ipsum. sed Deum voluit in opere suo bono laudari. Ea vero voluntas quia intus est in ipsa conscientia, facta est eleemosyna illa in abscondito, ut ille retribuat, cui nibil absconditur. Quis enim potest cor suum hominibus demonstrare cum facit. ut ostendat qua intentione animi faciat? CAPUT XIII. — 14. Sensus legitimus utriusque loci ex ipsis Christi verbis eruitur. Nam et ipsa verba, fratres, satis perpense a Domino dicta sunt. Attendite quomodo dicat: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini, inquit, ab eis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
