Latin
149.3.198 to 149.3.224
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.198-224
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV. —15. Quæstio tertia, de Evangelio, ut sinistra nesciat opus dextræ. Restant duæ quæstiones: sed vereor ne oneri sim jam fastidientibus, item timeo ne fraudem adhuc esurientes. Mcmini tamen quid solverim, et quid debeam. Restat enim videre quid sit, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et de dilectione inimici, cur antiquis videbatur data licentia ut odissent inimicos, quorum nobis imperatur dilectio. Sud quid facio? Si breviter de his disseram, fortassis non ita ut oportet intelligar: si diutius, timto ne plus gravem vos onere sermonis, quam fruetu expositionis sublevem. Sed certe si minus quam satis est, intellexeritis; adhuc me tenete debitorem, ut alio tempore ista plenius disserantur. Tamen nunc non oportet ea sic relinqui, ut omnino nihil inde dicatur. Sinistra est animi cupiditas carnalis, dextera est animi charitas spiritualis. Si ergo cum quisque facit eleemosynam, miscet cupiditatem temporalium commodorum, ut in opere illo aliquid tale conquirat; miscet sinistræ conscientiam operibus dexteræ. Siautem simplici charitate et pura coram Deo conscicntia homini subvenit, nihil aliud intuens, nisi ut illi placeat qui hæc jubet, nescit sinistra quid facit dextera. CAPUT XV. -16. Quæstio quarta, de inimici dilectione et odio. De dileclione autem inimici difficilior est quæstio, nec ea brevitate solvi potest. Sed cum auditis, orate pro nobis; et forte Dominus Deus cito dabit quod putamus esse difficile. Ex uno enim horreo vivimus; quia in una familia sumus. Quod ergo nos putamus esse valde intus in abdito, forte ipso qui promittit ponit in limine, ut facillime dari possit petentibus. Dilexit inimicos ipse Dominus Christus: pendens enim in cruce ait, Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Secutus est ejus exemplum Stephanus, cum lapides in eum jacerentur; et ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act.