# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 149.3.275-283

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 149.3.275 to 149.3.283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/149.3.275

XII, 20). Et hic quæstio est. Quomodo cnim quisque diligit, quem vult ardere carbonibus? Sed si intelligatur, nulla contentio est. De illis enim vastatoribus carbonibus dicitur, qui dantur homini adversus linguam subdolam (Psal. CXIX, 3, 4). Cum enim quisque benefecerit inimico, et non victus malo ejus, vicerit in bono malum; plerumque illum inimicitiarum suarum poenitebit, et irascetur sibi, quod tam bonum hominem læserit. Ipsa vero ustio, pœnitentia est, quæ tanquam carbones ignis inimicitias ejus malitiasque consumit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
