Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 15
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 15.9
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Mali ideo multi, ut exerceantur boni. Amurca, oleum. Exercere ergo in mcdiis rnalis, o bone, si quis es bonas: non de tuo bene a. quia fuisti malus, sed de illius qui nunquam est malus: exercere in modiis malis. Nec mihi volo dicas: Saltem si necesse esset propter exercitationem noatram ut essent mali, pauci essent mali, et boni multi essent. Non attendis quia si pauci essent, multis non nocerent? Utique considcra, vir prudens, quia si multi boni essent et pauci mali essent, pauci mali multis bonis nocere non auderent. Si non auderent, non exercerent. Nunc vero quia multi sunt mali, laboratur a paucis bonis inter multos malos: ct cum laboratur, sudatur; et cum sudatur, aurum purgatur. Esto crgo in decorem domus Dei. Jam tecum in corde tuo litigavit infirmitas; invoca, ut vincas: adsit tibi Deus, adjuvet qui jubct. Jam factus es victor infirmitatis tuæ, jam suscepisti animum et fructum orandi pro inimico tuo: vide quid boni sit; compara illum tibi. Ille meditatur tentationes, tu fundis orationes: ille si nocct, palam nocet; tu quod pro illo oras, Dcus novit: ille non credit, quia cor tuum non discuiit. Cum ergo ille palam nocet, tu occulte oras: in isto torculari (quia et torculari Ecclesia comparata cst), vidc si non ille qui palam nocet, amurca currens est per publicum. Amurca per publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos transitus habet. Et cnm occulte transeat, in magnitudine apparet. Quam multi cnim, o fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in hujus mundi malitia, in ista Inalorum abundantia subtraxerunt se, et conversi sunt ad Deum, et vale fecerunt mundo, et cœperunt pauperibus subito donarc res suas, qui paulo ante rapiebant alienas! Sed multi raptores, invasores, spoliatores publice apparent; amurca illa est per plateas currens: illi autem, unus hinc, unus inde, corde conjuncto (a) malus faciens mala permanere crubescens1, Dei monita rogitans; spem sa culi irridens, spem cœlestem exspectans, mutans amores et mores: olcum sanctitatis cst in torculari, vas in honorem cst in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo. Ibi est decor domus Dei.