Latin
150.5.1 to 150.5.24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Epicurei et Stoici cnm Apostolo conferentes. Hoc quoque, si meminit Charitas vestra, cum legeretur audivimus, quod quidam ex philosophis Epicureis et Stoicis conferebant cum Apostolo. Qui sint vel fuerint philosophi Epicurei et Stoici, id est, quid senserint, quid verum esse putaverint, quid philosophando sectati sint, procul dubio multi vestrum nesciunt: sed quoniam Caribngini loquimur, multi sciunt. Adjuvent1 ergo modo nos diciuros vobis. Ad rern quippe valde pertinet, quod puto esse dicendum. Audiant nos et nescientes et scieutcs: nescientes instruantur, scientes commoneantur; illi cognoscant, illi recognoscant. CAPUT III. —4. Beata vita ab omnibus appetitur. Primo generaliter audite omnium philosophorum commune studium, in quo studio communi habuerunt quinque divisiones et differentias sententiarum propriarum. Communiter omnes philosophi studendo, quærendo, disputando, vivendo appetiverunt apprehendere vitam beatam. Hæc una fuit causa philosopbandi: sed puto quod etiam hoc philosophi nobiscum commune habent. Si euim a vobis quæram quare in Christum credideritis, quare christiani facti fucritis; veraciter mihi omnis homo respondet: Propter vitam beatam. Appetitio igitur beatæ vitæ philosophis Christianisque communis est. Sed res lam consona ubi inveniri possit, inde quæstio est, deinde discretio. Nam vitam beatam appetere, vitam beatam velle, vilam beatam concupiscere, desiderare, sectari, omnium hominum esse arbitror. Unde me video parum dixisse hunc appetitum beatæ vitæ philosoph is Christianisque communem: debui enim dicere, omnium hominum, prorsus omnium bonorum et malorum. Nani et qui bonus est, ideo bonus est ut beatus sit; et qui malus est, malus non esset, nisi inde sc beatum esse posse speraret. De bonis facilis quæstio est, quod beatam vitam quærant, inde boni siut. De malis forte aliqui dubitant, utrum et ipsi beatam vitam quærant. Sed si separatos malos et a bonis discretos interrogare possem et dicere, Vultis beati esse?