Latin
150.5.108 to 150.5.137
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.108-137
Unproofread scanNot analysed yet
cras enim moriemur (I Cor. xv, 32). Epicurei contulerunt cum Paulo apostolo: sunt et Christiani epicurei. Quid enim sunt aliud dicentes quotidie, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur? Quo pertinet, Nihil ent post mortem, umbræ enim transitus est vita nostra. Dixerunt enim apud se cogilantes non recte inter cætera: Coronemus noa rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc eat pars nostra, et hæc est sors, CAPUT VI. —7. Jejunium cum oratione et eleemosyna. Hoc si atrocius objurgemus, si his cupiditatibus vehementius resistamus, dicent et quod sequitur: Opprimamus pauperem justum (Sap. 11, 8-10). Et tamen dicere vel in hoc loco positi non timemus, Nolite. esse epicurei. Cogitate quidem illud, quod dictum est ab his non recte loquentibus, Cras enim moriemur: sed non omni modo moriemur; manet enim post mortem quod sequitur mortem. Comes morienti aut vita erit, ant poena. Nemo dicat: Quis buc inde reversus est? Dives ille purpuratus sero redire voluit, et permitti non potuit. Stillam sitiens inquisivit, qui esurientem pauperem fastidivit (Luc. xvi, 19-24). Nemo ergo dicat, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si vultis dicere, Cras enim moriemur: non prohibeo; sed aliud ante dicite. Epicurei quippe velut non victuri post mortem, quasi aliud nihil babentes nisi quod delectat carnem, dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Christiani vero post mortem victuri, et felices potius victuri post mortem, non dicant, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: sed tenete quod dicitur, Cras enim moriemur; et dicite, Jejunemus et oremus; cras enim moriemur. Addo plane aliud, addo tertium, nec quod præcipue observandum est prætermitto, ut de jejunio tuo fames pauperis satietur, aut si jejunare non potes, magis pascas, cujus saturitate tibi venia concedatur.