# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.25-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 150.5.25 to 150.5.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.25

nemo diceret, Nolo. Verbi gratia, pone aliquem furem: quæro ab illo, Quarefurtum facis? Ut habeam, inquit, quod non habebam. Quare vis habere quod non habebas? Quia miserum est non habere. Si ergo miserum est non habere, beatum pulat habere. Sed in eo impudens est et crrat, quia de malo vult beatus fieri. Bonum est enim omnibus beatum esse. Unde ergo ille perversus? Quia bonum quærit et malum facit. Quid quærit ergo? Quid aspirat cupiditas malorum ad, mercedem bonorum? Beata vita merces bonorum est: bonitas opus est, beatitudo merces est. Deus opus jubet, mercedem proponit: dicit, Hoc fac, et hoc accipies. lite autem malus respondet nobis: Nisi male fecero, bcatus non ero. Tanquam dicat aliquis: Ad bonum non pervenio, nisi malus fuero. Non vides quia bonum et malum contraria sunt? Bonum quæris, et malum facis? In contrarium curris; quando pervenis? CAPUT IV. — 5. Epicureorum et Stoicorum opinio de beata vita. Relinquamus erro istos; forte opportunum erit ut ad eos redcamus, cum de philosophis quod instituimus peregerimus. Non enim arbitror sine causa, per nescientes actum esse aliquid magnum dispensante divina ipsa providentia, ut cum cssent plurimæ philosophorum sectæ in civitate Atheniensi, non contulerint cum Apostolo Paulo nisi Stoici et Epicurei (Act. XVII, 18). Cum eniti audieritis quid sentiant in sectis suis, videbitis quam non frustra factum sit, ut ex omnibus philosophis soli cum Paulo conferrent. Neque enim ille eligere sibi potuit quibus altercantibus responderet; sed divina sapientia omnia gubernans bos ei apposuit, in quibus dissensionis philosophorum tuta prope causa consisteret. Breviter crgo dico: indocti credant nobis, docti judicent de nobis. Puto quia mentiri non audeo indoctis, judicibus doctis; maxime quia dico aliquid, ubi pariter et docti et indocti possint veraciter judicare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
