# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.58-82

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 150.5.58 to 150.5.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.58

Hoc ergo prius dico, hominem constare ex anima et corpore. nic non peto ut ere.. datis, sed ct vos pcto ut judicetis. Non enim timeo, ' ne in hoc dicto male quisquam judicet de me, qui agnoscit se. Homo ergo, quod nenio ambigit, constat ex anima et corpore-. Substantia ista, res ista, persona ista quæ homo dicitur, beatam vitam quærit: et hoc nostis; nec insto ut credatis, sed admoneo ut agnoscatis. Homo, inquam, id est, res ista non parva, præcedens omnia perora, omnia volatilia, omnia et natatilia, et quidquid carnem gerit et homo non est: homo ergo constans ex anima et corpore; sed non qualicumque anima, narn et pecus constat ex anima et corpore: homo ergo constans ex anima rationali et carne mortali, quærit beatam vitam. Quæ res faciat beatam vitam cum cognoverit homo, nisi hanc teneat, hanc sequatur, hanc sibi vindicet, assumat si potestas est, petat si difficultas est, beatus esse non potest. Tota igitur quæstio est, quid faciat beatam vitam. Constituite nunc ante oculus vestros Epicureos, Stoicos, ct Apostolum: quod eliam sic dicere potui, Enicurcos, Stoicos, Christianos. Interrogemus prius Epicureos, quæ res faciat vitam beatam. Respondent: Voluptas corporis. Hic jam credatis peto, quia judices habeo. Utrum enim hoc dicant, hoc sentiant Epicurei, nescitis, quia illas litteras non legistis; sed sunt hic qui legerunt. Redeamus ad interrogandos. Quid dicitis, Epicurei, quæ res facit beatam vitam? Respon-, dent: Voluptas corporis. Quid dicitis, Stoici, quæ res facit vitam beatam? Respondent: Virtus animi. Intendat mecum Charitas vestra, Christiani sumus, inter philosophos disceptamus. Videte quare illæ tantum duæ sectæ procuratæ suut cum Apostolo collaturæ. Nihil est in homine, quod ad ejus substantiam pertincat atque noturam, prater corpus et animam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
