# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 150.5.83-107

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 150.5.83 to 150.5.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/150.5.83

Horum duorum in uno, hoc est in corpore, Epicurei posuerust beatam vitam: in alio, id est anima, Stoici posuerunt beatam vitam. Quantum ad hominem pertinet, si ab illo sibi est vita beata, nihil restat præter corpus et animam. Aut corpus est causa beata. vitæ, aut aniina est causa beatæ vitat: si plus quæris, ab homine recedis. Hi ergo qui beatam vitam hominis in homine posuerunl, alibi ponere omnino non putuerunt, nisi aut in corpore, aut in anima. Horum qui in corpore posuerunt, principatum Epicurei tenuerunt: horum qui in anima posuerunt, principatum Stoici tenuerunt. CAPUT V. — 6. Epicureorum opinio ab Apostolo improbata. De anima quid Epicurei sentiunt. Christiani quidam moribus epicurei. Ecce sunt, conferunt cum Apostolo; aliquidne plus habeat Apostolus; an vero uni harum duarum sectæ necessario consentire debe. ret, ut etiam ipse causam beatæ vitæ, aut in corpore, aut in anima.poneret. Nunquam poneret Paulus in corpore: hoc enim magnum non est; cum ipsi minime ponant causam beatitudinis in corpore, qui melius sentiunt de corpore. Nam Epicurei et de corpore ct de anima hoc idem sentiunt, quod utrumque mortale est. Et quod est gravius et detestabilius, prius dicunt animam nost mortem dissolvi quam corpus. <Adhuc, > inquiunt, « post efflatum spiritum manente cadavere, « et integris membrorum lincamentis aliquantum « durantibus, anima mox ut exierit, veluti fumus « vento diverberata dissolvitur. » Non ergo miremur quod summum bonum, id est, beatitudinis causam in corpore posuerunt, quod se melius quam animam habere senserunt. Numquid hoe faceret Apostolus? Absitut poneret in corpore summum bonum. Summum enim bonum est causa beatitudinis: imo vero doluit Apostolus, quosdam enumero Christianorum elegisse sententiam Epicureorum, non hominum, sed porcorum 1. Ex hoc enim numero erant iili corrumpentes mores bonos colloquiis malis, et dicentes: Manducemus et bibamus;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
