Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 152
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.1
Unproofread scanNot analysed yet
Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat Spiritus. Meminisse debet Charitas vestra, disputasse me vobis de quæstione difficillima 'cx apostoli Pauli Epistola (In superiore sermone), ubi dicit: Noti enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Qui ergo adfuistis, meministis: adestote nunc animo, ut astruatis ad id quod audistis. Sequitur enim lectio quæ hodie recitata est, quam quidem lector inde coepit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Ula vero quæ tunc lecta sunt, nec tractata verba, ista sunt quæ sequuntur: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio eat his nunc qni sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Quod enim imvossibile erat Legis 1, in quo infirmabatur per carnem. Et sequitur quod hodie lectum est: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Difficultas noti est in obscuris sensibus, quando adjuvat spiritus. Adjuvet ergo nos orantibus vobis; quia ipsum desiderium quod vultis intelligere, oratio est ad Deum. Ab ipeo ergo oportet ut exspectetis auxilium. Nos enim, quomodo rustici in agro, forinsecus operamur. Si autem nullus esset qui intrinsecus operaretur, nec semen terr. c figeretur, nec in agro cacumen exsurgeret1, nec roboraretur virga et perveniret ad trabem: nee rami, nec fructus, nec folia nascerentur. Ideo dixit ipse Apostolus, discernens operationcm operariorum et Creatoris: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Et adjunxit: Neque qui plantat eat aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et 7). Si Deus intrinsecus incrementum non det, inanis est iste sonus ad aures vestras. Si autem det, valet aliquid quod plantamus et rigamus, et uon est inanis labor noster.