Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 152
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.11
Unproofread scanNot analysed yet
Verior interpretatio Apostoli. Christuspeccatum factusquomodo. Quid igitur est? IntendatCharitas vestra magnum altumque mysterium. Fcliccs eritis si intellectumdilexeritis, et ad dilectumperveneritisI. I rorsus, prorsus Christus Dom nus noster, Jesus Salvator noster, Redemptor noster peccatum factus est, ul nos essemus justitia Dci in ipso. Quoniodo? Audite Legem. Qui noverunt, sciunt quod dico: et qui non haverunt, legant, vel audiant. In Lege peccata vocabantur etiam sacrificia, quæ pro peccatis offerebant ur Habes, cum victima pro peccato adduceretur, dicit Lex, Ponant manus suas sacerdotes super peccatum( Levit. IV ); id est, super victimam pro peccato. Etquod est aliud quam Christus sacrificium pro peccato? Sicut et Christus, inquit, dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. v, 2 ). Ecce de quo peccato damnavit peccatum: de sacrificio quod factus est pro peccatis, inde damnavit peccutum. Ipsa est Lex spiritus mite, quæ liberavit te a lege peccati et mortis. Quia lex illa altera, lex litteræ, Icx jubens, bona est quidem; Mandatum, sanctum, et justum, et bonum: sed infirmabaturper carnem; et quod jubebat, in nohis impleri non poterat. Alia ergo lex, ut dicere coeperam, libi ostsendat peccatum, alia lollat: ostendat peccatum lex litteræ, tollat peccatum lex gratiæ.