# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.5.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 152.5.1 to 152.5.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.5.1

Lex triplex: lex peccati, lex fidei, lex factorum. Cum autem dixisset, Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis; proposuit nobis intelligendas ipsas leges. Intuemini eas, et disceruite: satis vobis necessaria est ista discretio. Lex, inquit, spiritus vitæ, ecce una lex: liberavit te a lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, ecce tertia lex. Aut forte ista est ex duabus I? Inquiramus et Domino adjuvante videamus. De lcge illa bona quid dixit? Lex spiritus vitæ liberavit te a lege peccati et mortis. Istam non dicit invalidam ruisse ad cfficiendum: Liberavit, inquit, te lex spiritus vitæ a lege peccati et mortis. Lex illa bona liberavit te ab ista lege mala. Les enim mala quæ est? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in- membris meis. Quare et ipsa lex dicta est? Recte omnino. Admodum enim legitime factum est ut homo qui noluit obedire Domino suo > non ei serviret caro ipsius. Supra te Dominus tuus, infra te caro tua. Servi meliori, ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem, torqueris ab inferiore. Ista est ergo lex peccati, ipsa est etinortis. Per peccatum enim mors. Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. i, 17). Ista ergo lex peccati trahit spiritum, et subjugnre contendit. Sed condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ac per hoc fit illa pugna, et in ipso. certamine dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Lex spiritus vitæ liberavit te a lege peccati et mortis. Lex enim ipsa spiritus vitæ quomodo te Iiberavit? Primo omnium indulgentiam peccatorum dedit. Ipsa est enim lex, de qua in Psalmo dicitur Doo: Et de lege tua miserere mei (Paal.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
