# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.6

Lex Moysi defenditur contra Manichæos.— Itaque, inquit, lex quidem sancta. Bona est ergo et ista lea (quia et ipsam reprehendunt Manichei, quomodo carnem). De illa dicit Apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum eat mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bomim mihi operatum eat mortem. Apostoli verba sunt; videte et attendite. Itaque lex quidem sancta. Quid tam sanctum, quam Non concupisces? Non esset mala legis prævaricatio, nisi ipsa esset bona. Si enim non esset bona, non esset malum prævaricari rem malam. Quia vero malum est eam prævaricari, ergo bona est. Quid tam bonum, quam Non concupisces? Lex ergo sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quomodo saliat? quomodo inculcat? Quasi contra calumniatores clamat. Quid dicis, Manichæe? Lex quæ dala est per Moysen mala est? Mala est, dicunt. portenta! o frontem3! Tu dixisti semel, Mala: audi Apostolum dicentem, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Taces aliquando! Quod ergo bonum eat, inquit, mihi factum eat mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Et hic, per bonum: sic reum accusat4, ut a laude Legis non recedat. Per bonum mihi, inquit, operatum est mortem. Per quod bonum? Mandatum. Per quod bonum? Legem. Quomodo operatum est mortem? Ut appareat peccatum; ut fiat supra modum peccatum, delinquens per mandatum. Idco, supra modum. Quando delinquebat sine mandato, minus erat1: quando delinquit per mandaturi, excedit modum. Quando enim non prohibetur aliquis, putat quia bene facil. Prohibitus, incipit nolle facere: vincitur, trahitur, subjugatur: jam restat illi gratiam invocare; quia non potuit legem servare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
