# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 152.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/152.7

Tres leges. Ac per hoc lex illa, de qua dictum est, Lex enim spiritus vitæ liberavit te a lege peccali et mortis, lex est fidei, lex est Spiritus, lex est gratiæ, lex est misericordiæ. Illa vero lex peccati et mortis, non est lex Dei, sed peccati et mortis. ilia vero altera de qua dicit Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum, lex cst Dei, sed factorum, lex operum: operum lex, quæ jubet non juvat: lex quæ libi ostendit, non tollit ccatum. Ab alia tibi lege ostenditur peccatum, ab alia tollitur. Duo sunt Testamenta, vetus et novum. Audi Apostolum dicentem: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed is quidnn qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quæ sunt in allegoria. Hæ; enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quæ est Agar ancilla Sarra, quæ data est Abrahæ, et pcperit Ismælem servum. Est crgo Testamentum vetus pertinens ad Agar, in servitutem generans. Quæ autem sursum eat Jerusalem, Libera est, quæ est mat nostra (Galat. IV, 21-26). Ergo filii gratia, filii sunt liberæ: filii literas, filii sunt ancillæ. Quære filios ancillæ: Littera occidit. Quære filios liberæ: Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Lex Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis, uude te non potuit lihcrarc lex litteræ. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Rebellabat enim caro tua, subjugabat te caro tua; audiebat Legem, et plus incitabat concupiscentiam tuam. Infirmabatur ergo lex littere per carnem: ac per hoc impossibile crat legis litteræ liberare a lege peccati et mortis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
