Latin
154.4.29 to 154.4.55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.4.29-55
Unproofread scanNot analysed yet
quia prævaricatio peccato non adderetur, si non esset mandatum. Alio enim loco dicit aperte idem apostolus: Ubi enim lex non est, nec prævaricatio (Rom. iv, 15) Quid ergo? Quid dubitamus ad hoc datam esse Legem, ilL inveniret se homo? Quando enim Deus non prohibebat a malo, latebat se homo: vires suas languidas non invenit, nisi quando legem prohibitionis accepit. Invenit ergo se, in malis invenit se. Quo fugit se? Quocumque enim fugerit se, sequitur se. Et quid ei prodest de se invento scientia, quam sauciat conscientia? CAPUT II. —2. De se ipso an hic loquatur Apostolus. Loquitur ergo et in ista lectione, quæ hodie redtata est, ille qui invenit se. Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod (b) enim operor, ignoro. Non enim quod volo,hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quæritur hoc loco magna diligentia quis intelligatur, utrum ipse Apostolus qui loquebaiur; an alium aliquem in se transfiguravit, qucm tangeret in se, sicut dixit quodam loco: Hœc autem omnia transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut innobis discatis (I Cor. IV, 6). Si crgo Apostolus loquitur (quod nemo dubitat), et cu:n dicit, Non quod volo ugo; sed quod odi, illud facio, non do allero, sed dc se ipso dicit: quid sumus intellecturi, fratres mei? Itane apostolus Paulus nolebat, verbi gratia, faccre adulterium, et faciebat adulteriuin? nolebat esse avarus, et erat avarus? Quis autem nostrum audeat se inducre tali blasphemia, ut de Apostolo hoc sentiat? Forte ergo alius est aliquis: forte tu eSt ant tu es, aut ille est, aut ego sum. Si ergo aliquis nostrum est, ipsum quasi de ipso audiamus l, et non irati nos corrigamus.