Latin
154.4.87 to 154.4.117
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 154.4.87-117
Unproofread scanNot analysed yet
existunt (a) qui dicant, quod alium in te nescio quem transfiguraveris laborantem, deficientem, victum 2, captivum. Tu mihi dic de te. ubi nemo dubitat quia loqueris de te. Fratres, ait Apostolus, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Et quid facis? Unum autem, quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem, ait, non secundum perfectionem; secundum intentionem sequor ad palmam supernœ vocationis Dei in Christo Jesu. Supra jam dixerat: Non quia jam acceperim, aut jam per. fectus sim (Philipp. III, 12-14). Adhuc contradicitur et dicitur: Dicebat ista Apostolus, quia nondum pervenerat ad immortalitatem; non quia nondum pervenerat ad justitiæ perfectionem. Jam ergo tam justus erat quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Sic, inquiunt, sic est prorsus. Modo dixisti: Tam erat justus quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Ergo perfectionem justitiæ jam tenebat, sed sequendo palmam supernam, immortalitatem quærebat. CAPUT IV. —5. lnfirmitatem animisui confitetur Apostolus. Dic nobis, sancte Apostole, alium aliquem manifestiorem locum, non ubi quieris immortalitatem, sed ubi confiteris infirmitatem. Et hic jam susurratur, jam contradicitur. Videor mihi audire quorulndam cogitationes, et hic dicitur mihi: Verum est, novi quid dicturus es: confitetur infirmitatem, sed carnis, non mentis; confitetur infirmitatem, sed corporis, non animi: in animo autem est perfecta justitia, non in corpore. Nam quis ignorat utique Apostolum in corpore fuisse fragilem, corpore fuisse mortalem, sicut dicit: Habemus thesaurum istumin vasis fictilibus (11 Cor. iv, 7)? Quid libi ergo cum vase fictili? De thesauro aliquid loquere. Si aliquid minus habuit, si erat quod ei ad aurum justitiæ posset addi, inveniamus. Ipsum audiamus, ne injuriosi exislimcmur. Et ne magnitudine revelationum mearum, Apostolus dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Nempe hic agnoscitis Aposlulum habentem magnitudinem revelationum, et timentem elationis præcipitium.