Latin
156.10.107 to 156.10.135
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.107-135
Unproofread scanNot analysed yet
—Mediator autem unius non est: Deus autem unus eat (Galat. III, 19, 20). Quid est, Mediator unius non eat? Quia inter duos utique mediator est. Si unus est Deus, et mediator non est unius; inter quid et Deum quærimus mediatorem? quia mediator unius non eat, Deus autem unus eat. Inter quid et quid sit mediator, invenimus ipso Apostolo dicente: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Si non jacercs, mediatorem necessariuln non haberes: quia vero jaces, et surgere non potes, mediatorem quodana modo Deus libi porrexit brachium suum. Et brachium Domini cui revelatum eat (Isai. LIII, 1)? Nemo ergo dicat: Quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia; ergo peccemus, ergo quod volumus faciamus. Qui hoc dicit, ægritudinem amat, non sanitatem. Gratia medici. na est. Qui vult semper ægrotare, ingratus est medicinæ. Ergo, fratres, accepto adjutorio, porrecto nobis desuper divino auxilio, brachio Domini, et ipso brachio Domini porrecto nobis auxilio Spiritu sancto 1, debitores sumus non carni, ut secundum carnem ambulemus. Quia fides bene operari non potest, nisi per dilectionem. Ipsa est enim fidelium fides, ne sit dæmonum fides: quia et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi II. 19). Illa cst ergo laudabilis fides, ipsa est vera gratiæ fides, quoe per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Ut autem habcamus dilectionem, et ex ea possimus habere bonam operationem, numquid eam nobis dare, non possumus, cum scriptum sit, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus eat nobis (Rom. v, 5)? Charitas usque adeo est donum Dei, ut Deus vocetur, apostolo Joanne dicente, Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus ilico (I Joan. IV, 16). CAPUT VI. —6. Secundum carnem vivere malum est.