# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.136-155

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 156.10.136 to 156.10.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.10.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.10.136

Anima secundum Deum, caro secundum animam vivat.— Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non quia caro1 malum est: nam et ipsa Dci creatura est, et ab eo condita a quo et anima; nec illa, nec illa pars Dei, sed et illa et illa creatura Dei. Ergo caro non est malum: sed secundum carnem vivere malum est. Deus summc bonus est, quia summe est qui ait, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Deus ergo summe bonus est: anima magnum bonum, sed non summum bonum. Cum autem audis, Deus summe bonus cst, noli putare de Deo tantum Patre dictum, sed de Patre ct Filio et Spiritu sancto. Hæc enim Trinitas unum sunt, et unus est Deus, et summe bonus est. Ita plane unus est Deus, ut quando de ipsa Trinitate interrogaris, hoc respondeas: ne forte cum audieris, Unus cst Dens, putes ipsum esse Patrem, ipsum esse Filium, ipsum esse Spiritum sanctum. Non ita est: sed qui Pater est in illa Trinitate, non est Filius: quiFilius est in illa Trinitate, non est Pater: qui Spiritus sanctus est in illa Trinitate, nee Filius est, nec Pater; sed Spiritus Patris, idemque Spiritus Filii. Ipse est cnim unus Spiritus sanctus et Patris et Filii, coæternus Patri et Filio, consubstantialis, æqualis. Hæc tota Trinitas, unus Deus summe bonus. Anima vero, ut dixi, creata a summo bono, non tamen summum bonum, sed magnum bonum. Item caro nee summum bonum, nec magnum bonum; sed tamen parvum bonum. Anima erGo magnum bonum, sed non summum bonum: vivens inter summum bonum et parvum bonum, id est, inter Deum et carnem, inferior Deo, carne superior; quare non vivit secundum summum bonum, sed vivit sccundum parvum bonum?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
