Latin
156.10.56 to 156.10.78
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.10.56-78
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen in omnibus qui nascuntur infirmis Deus quod bonum est operatur, formando corpus, vivificando corpus, alimenta præbendo pluviam suam ct solem suum super bonos et malos dando: non est unde accusent bonum, nee mali. Insuper eliam gcnus humanum justo suo judicio condemnatum noluit in interitum sempiternum rclinquere: sed misit ct medicum, misit Salvatorem, misit cum qui gratis sanarct; parum est qui gratis sanaret, qui sanatis etiam mercedcm daret. Nihil addi ad istam benevolentiam potest. Quis est qui dicat: Sanem te, et do tibi mercedem? Optime fecit. Scicbat enim se divitem venisse ad pauperem: et sanat ægrotos, et sanatis donat, ct non aliud quam se ipsum donate Salxator cst adjutorium languidi, ipse Salvator est præmium sanati. CAPUT III. —3. Lege uti legitime. Lex pædagogus. -Ergo, fratres, quod bodic admnoniti estis, debitores sumus nou canni, ut secundum carnem vivamus. Ad hoc enim adjuti sumus, ad hoc Spiritum Dei accepimus, ad hoc cHam in laboribus nostris quotidianum adju- 1orium postulamus. Lex cui minatur non implendo quod jube! ,eum facit esse sub se: hi sunt sub lege, non sub gratia. Bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Quid est ergo legitime uti lege? Per legem agnoscere morbum suum, ct quæ rere ad sanitatem divinum adjutorium. Quia, sicut dixi, et sæpe dicendum est, Si lex posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: nec quæreretur salvatnr, nee veniret Christus, nec sanguine suo ovem perditam quxreret. Sic enim dicit alio loco idem apostolus: Nam si per legem justitiat ergo Christus gratis mortuus eat (Galat. ii, 21). Quæ iyitur utilitas legis, et quod adjutorium? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccalo, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, pædagogus noster erat in Christo Jesu (1 d.