# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.12.90-118

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 156.12.90 to 156.12.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.12.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.12.90

Quid sibi vult, Abba, Pater? Si enim quæras quid sit Abbat respondetur tibi, Pater. Abba enim hebraice pater dicitur. Quare voluit utrumque Apostolus ponere? Quia videbat lapidem angularem, quem reprobaverunt ædificantes, et factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), non sine causa angularem dictum, nisi quia in osculum recipit utrumque parietem de diverso venientem. Hinc circumcisio, inde pr;tputium, tantum a se et inter se longe, quantum ab angulo longe: quantum autem ad angulum prope, et infer se utique prope; in angulo autem inter se juncti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22). Ergo inde circumcisio, inde præputium, parietum concordia, anguli gloria. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. CAPUT XV. — 16. Spiritus arrha potius quam pignus. Qnalis res est, si pignus tale est? Nec pignus, sed arrha dicenda est. Pignus enim quando ponitur, cum fuerit res ipsa reddita pignus aufertur. Arrha autem de ipsa redatur, quæ danda promittitur; ut res quando redditur, impleatur quod datum est, non mutetur. Unusquisque ergo attendat cor suum, utrum ex intimis cordis medullis et sincera charitate dicat, Pater. Non modo quæritur quanta sit ipsa charitas, utrum magna, an parva, an mediocris: uirum vel sit, quæro. Si nata est, latendo crescit, crescendo perficietur, perfecta permanebit. Non enim perfecta vergit in senium, et a senectute veniet ad mortem: ad hoc perficietur, ut æterna permaneat. Vide enim quid sequitur. Clamamus, Abba, Pater. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. Non spiritus noster reddit testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei: sed Spiritus Dci, arrha reddit testimonium pro ea re quæ nobis promissa est. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
