# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/158.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/158.7

CAPUT VII. — 7. Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque ergo, fratres mei, inspiciat se intus, appendat se I, probet se in omnihus factis suis, bonis operibus suis, quæ faciat cum charitate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid præter ipsum Deum 3. Omnino Inc non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum mare? Quid est totum cœlum? Quid sunt omnia sidera?Quid sol? Quid luna? Quid exercitus Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio 1: ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam apud te et fons vitæ (Psal. XXXV, 10). Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de cœlo descendi (Joan. vi, 41). Esuriat et sitiat peregrinatio mca, ut satictur præsentia mea. Arridei mundus multis rebus, pulchris, fortibus, variis; pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fccil. Satiabor, cum manifestabitur gloria tua (Psal. xvi, 15). Fides ergo quæ per dilectionem operatur si est in vobis, jam pertinelis ad prædestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim qua; per dilectionem operatur, siue spe esse non potest. Cum autem venerimus, jam erit ibi fides? dicetur nobis, Crede? Non utique. Videbimus cum I, contemplabimur eum. Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei sumus, prædestinati, vocali, justificati: filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare erGo? Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. In, 2).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
