# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 158.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/158.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/158.8

CAPUT VIII. — 8. Spes, in hac peregrinatione solatium. Quid spes? erit ibi? Spes jam non crit, quando crit res. Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ips i est quæ consolatur in via. Viator enim quando laborat ambulando, ideo laborcm tolerat, quia pervenire sperate Tolle illi spem perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quæ hic est, ad justitiam pertinet peregrinationis nostræ. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi esi gemitus, jam non potest dici illa fclicitas, de qua Scriptura dicit, Transiit labor et gemitus (lsai. XXXV, 10). Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostn. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe euim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per putientiam exspectamus. In hac ergo patientia martyres coronabantur; desiderabant quai non videbant, contemnebant quæ ferebant. In hac spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? nn fames? an nuditas? an gladius? Quia propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te, inquit, mortificamur tota die (Rom. VIIIt, 23, 24, 25, 55, 36) Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29)? Ecce ubi est, in te cst, quiact fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17)? Modo per fidem, tune per speciem: modo per fidem, quamdiu in vin, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6 et 7).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
