# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 159.5.171-199

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 159.5.171 to 159.5.199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/159.5.171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/159.5.171

Digna csl justitia, quæ a vobis impetret ut exhibeatis illi, quod cxhibuistis iniquitati: hoc est Humanum dico, hoc cst, quod infirmitas vesTra tolerare adhuc otest. Quid ergo suspendit Apostolus? quid distulit diccre? Quid distulit, dicam, si potcro. Appende justitiam et iniquitatem: tantumne digna cst justitia, quantum digna fuit iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata ost illa? Absit ut sic, sed et utinam vel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate seculus est voluplalern, pro justitia tolera dolorcm. In injustitia, inquam, seculus cs dclectationcm, pro justitia tolera dolorcm: hoc est plus. Ecce nescio quis ætatis lubricæ impudicus adolescens, suavitate illiciente injecit oculos in conjugem alicnam, amavit, cupit pervenire; quærit tamen latere: sic enim amat voluptatem, ut plus timeat dolorum. Quare quærit latere? Timet apprehendi, ligari, addaci, includi, produci, torqueri, occidi. Hæc omnia timendo, in illa appetitione suavitas suæ latebra quærit: aucupatur absentiam mariti, ipsum adjutorem flagitii sui timet invenire, quia conscio se formidat implicare. Et videmus eum suavilato duci: sed suavitas illa non est tanta, ut vincat etiam timorem ct dolorem timoremque poenarum. Da mihi pulchram justitiam, da mihi fidei pulchritudinem: I rocedat in medium, ostendat se oculis cordis, inspirct fervorem amatoribus suis. Jam tibi dicitur: Frui mc vis? Contemne quidquid te alind delectat, contemne pro me. Ecce contempsisti, parum est illi: Humanum est hoc, propter infirmitatem carnis vestræ. Parium est til contemnas quidquid te delectabat v contemne quidquid tc terrebat; contemne carceres, contemne vincula, contemnc equulcum, contemne tormenta, contemne mortem. Hæc vicisti, me invenisti. In utroque gradu amatores justitiæ vos probate. CAPUT VII. -8. Martyres perfecti amatores justitiæ. Invenimus forsitan aliquos qui præponant justitiæ delectationem voluptatibus ei delectationi corporis sui: qui autem pro iila pœnas, delores, mortemque contemnat, putas est aliquis in vobis?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
