# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 159.5.30-68

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 159.5.30 to 159.5.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/159.5.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/159.5.30

Perfectis jam dicitur, qui etiam possunt dicere: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Scientes, in. quit, quia tribulatio patientiam operatur; patientia a.tem opus perfectum habet. CAPUT II. — 2. Justitiæ amor admittit aliquot gradus. Primus gradus. Delectationes sensuum licitæ et illicitæ. Amanda cst enim justitia; et in hac justitia amanda gradus sunt proficientium. Prius est ut amori justitiæ non præponantur omnia quæ delectant. Ipse est primus gradus. Quid est quod dixi? Ut inter omnia quæ delectant, plus te delectet ipsa justitia; non ut alia non delectent, sed plus ipsa delectet. Delectant enim quandam naturaliter infirmitatem nostrain, ut cibus ct potus delectant esurientes atque sitientes; ut nos delectat hæc lux, quæ de cælo funditur sole exorto, vel quæ de sideribus et luna fulget, vel quæ in terra accenditur luminibus consolantibus tenebras oculorum: delectat canora vox et suavissima cantilena, delectat odor bonus; delectant etiam tactum nostrum quxcumquc pertinent ad carnis aliquam voluptatem. Et hæc omnia, quæ nos delectant in sensibus corporis, aliqua licita sunt. Delectant enim, ut dixi, oculos spectacula ista magna nalurx: sed delectant oculos etiam spectacula theatrorum. Hæc licita, illa illicita. Psalmus saccr suaviter cantatus delectat auditum: sed delectant auditum cliam cantica histrionum. Hoc licite, illud illicite. Delectant olfactum nores ct aromata, cc hæc Dei creatura: delectant olfactum cliam thura in aris dæmoniorum. lloc licite, illud illicite. Delectat gustum cibus non prohibitus; delectant gustum eliam epulai sacrilegorum sacrificiorum. Hoc licite, illud illicite. Delectant conjugales amplexus: delectant cHam meretricum. Hoc licite, illud illicite. Videtis ergo, charissimi. r in istis corporis sensibus licitas et illicitas delectationes. Justitia sic delectet, ut vincat etiam licitas delectationes; et ci delectationi qua licite delectaris, præpone justitiam. CAPUT III. — 3. Delectatio mentis de justitia et fide.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
