Latin
159.5.69 to 159.5.104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 159.5.69-104
Unproofread scanNot analysed yet
Constituamus ante oculos, propter hoc quod dixi, cxeinplum certaminis. Interrogo utrum ames justitiam: respoudcbis, Amo. Quod non responderes veraciter, nisi te aliquatenus delectaret. Non enim amatur, nisi quod delectat. Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4), Scriptura dicit. Dominus autem justitia est. Non enim tibi fingere debes Deum quasi idolum. Invisibilibus similis est Dens; ct ea in nobis sunt meliora, quæ sunt invisibilia. Melior est fides quam caro, melior est fides quam aurum, et melior est fides quam argentum, quam pccunia, quam prædia, quam familia, quam divitiæ; ct ista omnia vidcntur, fides non vidctur. Cui crgo similiorem putabimus Deum, visibilibus, an invisibilibus? pretiosis, an vilibus? De vilioribus loquar. Habes duos servos, unum deformem corpore, alium. pulcherrimum; sed illum deformem fidelem, alterum infidelem. Dic mihi quem plus diligas: ct video te amare invisibilia. Quid ergo, quando plus amas servum fidelem licet corpore deformem, quam pulchrum infidelem, errasti, et foeda pulchris præposuisti? Utique non: sed pulchriora foedis præposuisti. Contempsisti cnim oculos camis, ct erexisti oculos cordis. Interrogasti oculos carnis, et quid tibi renuntiaverunt? Iste pulcher est, ille foedus. Repulisti eos, eorum testimonium reprobasti: erexisti oculos cordis in servum fidelcm, et in servum infidelem I: istum invenisti fœdum carne, illum pulchrum; sed pronuntiasti et dixisti, Quid fide pulchrius? quid infidelitate dcformius? CAPUT IV. —4. Justitia præ omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo præ omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est justitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione justitiæ. Si habes oculos interiorcs, vide justitiæ lumen: Quoniam apud te eat fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). De illo lumine dicit Psalmus: . Illumina oculos mcos, ne unquam obdormiam I in morte (Psal. XII, 4).