# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.4.69-75

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 16.4.69 to 16.4.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.4.69

Ergo propter istos dies, quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum; et cis negantur, si non loquuntur dolum. CAPUT IV.- Alii sunt igitur dies boni, de quibus admonemur, ut si eos videre diligimus, cohibeamus a malo linguam, nec dolum loquamur. Non sant de isto sæculo dies illi: non eos habet caelum quod transiet, sed quod permanebit; non eos novit terra morientium, sed terra viventium. Hos quisquis intellexcrit et dilexerit, linguam cohibet9 a malo: et si enm terror mortis cogat ad malum, labia ejus non loquuntur dolum: et si diebus fallaciter bonis invitetur ad dolum, declinat a malo etiam inter bona, facit bonum etiam inter mala; quxril pacem4, quæ non est super terram, et sequitur eam in illo qui fecit caelum et terram.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
