# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 16.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/16.5

Quanto ardore quærenda pax et vita cclerna. — Proinde, fratres, concupiscite vitam, et diligite videre dies bonos ubi nulla nox erit: vitam in qua dies malus non timeatur; dies bonos, in quibus nunquam vita finiatur. Sed si hanc mercedem diligitis, cavete ne opus, cujus ea merces est, recUsetis. Illam chim pacem quærendo sequimini: qUærite autem manibus vestris nocte coram Deo, et non decipiemini (Psal. LXXVI, 3). Quid est enim manibus vestris, nisi opcribus vestris? Quid est nocte, nisi in tribulatione? Quid cst coram Deo, nisi conscientiæ puritate? Sic vivendo et hoc amando, habebitis Deum in contemplatione, ct in illo vitam sine defectione; dies bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
