# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 160.1.25-50

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 160.1.25 to 160.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/160.1.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/160.1.25

Non enim aliquid reprehensionis inveniri potest in illo, in quo gloria ris. Ac per hoc et ille qui non dicebat, In mea justitia erue me; sed, In tua justitia erue me: hoc prius dixit, In te speravi, Domine, non confundar in æternum (Psal. LXX, 1). I. Judæi proprias justitiæ opinione excæcati. Numquid enim aliud est, in quo erraverunt Judæi, aut quo alio vitio ab evangelica gratia extorres facti sunt, nisi uno ilio de quo Apostolus non tacuit, quod paulo ante commemoravi? Testimonium, inquit, eia perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ubi laudavit, etiam reprehendit. Unde ergo illi vitiosi? Quia utique quamvis zelum Dei habeant, non secundum scientiam. Et quasi consuleremus Apostolum, et diceremus, Quid est quod dixisti, non secundum scientiam? Quæ est ista scientia, quam illi non habent, qui tamen zelum Dei habent? Quam scientiam non habent, vis audire? Attende quod sequitur: Ignorantes enim Dei justitiam, el suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. 11, 5). Si ergo zelum Dei habes, et vis habere secundum scientiam * et pertinere ad Testnmentum novum, ad quod Judæi propterea pertincre non potuerunt, quia zelum Dei non secundum scienliam habuerunt; agnosce Dei justitiam, et noli tuam velle constituere hanc ipsam, si quam habes: si bene vivis, si præcepta Dei facis, noli tuum putare; hoc est enim velle suam justitiam constituere. Agnosce a quo acceperis et habes quod accepisti. Non enim habes, quod non accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Cum enim gloriaris, quasi non acceperis, in te gloriaris: et ubi est, Qui gloriatur, in Domino glorietur? Dalnm tene, sed datorem agnosce. Spiritum suum se daturum cum promitteret Dominus: Si quis silit, inquit, veniat ad me, et bibat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
